monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 13, 1
Piammon: Patientia vera atque tranquillitas absque profunda cordis humilitate nec acquiritur nec tenetur. Quae si de hoc fonte descenderit, nec beneficio cellae, nec perfugio solitudinis indigebit. Non enim patrocinium cuiusquam rei extrinsecus quaerit, quae humilitatis, id est, generatricis atque custodis suae intrinsecus virtute fulcitur.